Liber Proverbiorum*

Caput 13: Versus 20

Qui cum sapientibus.Quilibet simplex aut rusticus, qui arcana sapientiae comprehendere nequit, si tamen exempla sapientum vivendo sectatur, jure inter sapientes numerabitur.Amicus stultorum.Qui stultos, non quia homines sunt, sed propter stultitiam, quia mimi sunt, vel histriones, vel hujusmodi, non ut instruendo corrigat, amat, sed ut favendo, deteriores efficiat: licet sapiens videatur, stultorum damnatione tenebitur.
(* Traductions européennes)